Versus Paschales Prosodic
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- pigra inmortali vegetaret membra lavacro,
- trina fides auctore uno, spes certa salutis
- ---da veniam et praesta speratae munera vitae
- hunc numerum iunctis virtutibus amplectenti.
- Tale et terrenis specimen spectatur in oris
- Augustus genitor, geminum sator Augustorum,
- qui fratrem natumque pio conplexus utrumque
- numine partitur regnum neque dividit unum,
- omnia solus habens atque omnia dilargitus.
- hos igitur nobis trina pietate vigentes,
- rectores terrae placidos caelique ministros,
- Christe, aput aeternum placabilis adsere patrem.
v.1.p.38