Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. quod gereret totam femina sola domum.
  2. v.1.p.84
  3. heu nimium iuvenis, sed laeta superstate nato
  4. atque viro, patiens fata suprema obiit:
  5. unanimis nostrae et quondam germana Sabinae
  6. et mihi inoffenso nomine dicta soror.
  7. nunc etiam manes placidos pia cura retractat
  8. atque Pundentillam fantis honore colit.
  1. NEC iam tu, matris spes unica, ephebe Talisi,
  2. consobrine meus, inmemoratus eris,
  3. ereptus primis aevi florentis in annis,
  4. iam tamen et coniunx, iam properate pater,
  5. festinasse putes fatum, ne funus acerbum
  6. diceret hoc genitor tam cito factus avus.
  1. NOTITIA exilis nobis, Attusia, tecum,
  2. cumque tuo plane coniuge nulla fuit.
  3. verum tu nostrae soror es germana Sabinae,
  4. adfinis quoque tu, Regule, nomen habes,
  5. sortitos igitur tam cara vocabula nobis
  6. stringamus maesti carminis obsequio,