Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. octoginta annos cuius tranquilla senectus
  2. nullo mutavit deteriore die.
  3. ergo precare favens, ut qualia tempora vitae,
  4. talia et ad manes otia Sanctus agat.
  1. TUQUE Pudentillam verbis adfare supremis,
  2. quae famae curam, quae probitatis habes,
  3. nobilis haec, frugi, proba, laeta, pudica, decora,
  4. coniugium Sancti iugiter haec habuit.
  5. inviolata tuens castae praeconia vitae
  6. rexit opes proprias otia agente viro:
  7. non ideo exprobrans aut fronte obducta marito,
  8. quod gereret totam femina sola domum.
  9. v.1.p.84
  10. heu nimium iuvenis, sed laeta superstate nato
  11. atque viro, patiens fata suprema obiit:
  12. unanimis nostrae et quondam germana Sabinae
  13. et mihi inoffenso nomine dicta soror.