Ordo Urbium Nobilium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. NON erat iste locus: merito tamen aucta recenti,
  2. nona inter claras Aquileia cieberis urbes,
  3. Itala ad Illyricos obiecta colonia montes,
  4. moenibus et portu celeberrima, sed magis illud
  5. eminet, extremo quod te sub tempore legit,
  6. solveret exacto cui sera piacula lustro
  7. Maximus, armigeri quondam sub nomine lixa.
  8. felix, quae tanti spectatrix laeta triumphi
  9. punisti Ausonio Rutupinum Marte latronem.