Ordo Urbium Nobilium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. magnus Alexander te condidit; illa Seleucum
  2. nuncupat, ingenuum cuius fuit ancora signum,
  3. qualis inusta solet, generis nota certa; per omnem
  4. nam subolis seriem nativa cucurrit imago.
  1. ARMIPOTENS dudum celebrari Gallia gestit
  2. TREVERICAEque urbis solium, quae proxima Rheno
  3. pacis ut in mediae gremio secura quiescit,
  4. imperii vires quod alit, quod vestit et armat,
  5. lata per extentum procurrunt moenia collem:
  6. largus tranquillo praelabitur amne Mosella,
  7. longinqua omnigenae vectans conmercia terrae.