Ordo Urbium Nobilium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. CONSTANTINOPOLI adsurgit Carthago priori,
  2. non toto cessura gradu, quia tertia dici
  3. fastidit, non ausa locum sperare secundum,
  4. qui fuit ambarum, vetus hanc opulentia praefert,
  5. hanc fortuna recens; fuit haec, subit ista novisque
  6. excellens meritis veterem praestringit honorem
  7. et Constantino concedere cogit Elissam.
  8. accusat Carthago deos iam plena pudoris,
  9. nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem.
  10. Conponat vestros fortuna antiqua tumores.
  11. ite pares, tandem memores, quod numine divum
  12. angustas mutastis opes et nomina: tu cum
  13. Byzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.