Ludus Septem Sapientum

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. evita, quod sunt semper ancipiti in statu.
  2. id adeo sic est. si queam, paucis loquar.
  3. v.1.p.318
  4. Rex an tyrannus Lydiae, Croesus, fuit
  5. his in beatis, dives insanum in modum,
  6. lateribus aureis templa qui divis dabat,
  7. is me evocavit. venio dicto oboediens,
  8. meliore ut uti rege possint Lydii.
  9. rogat, beatum prodam, si quem noverim.
  10. Tellena dico civem non ignobilem:
  11. pro patria pugnans iste vitam obiecerat.
  12. despexit, alium quaerit, inveni Aglaum: