Ludus Septem Sapientum

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. ἄριστον μέτρον esse dicit Lindius
  2. Cleobulus: hoc est, optimus cunctis modus.
  3. Thales set ἐγγύα, πάρα δ' ἄτα protulit,
  4. spondere qui nos, noxa quia praes est, vetat.
  5. hoc nos monere faeneratis non placet.
  6. Dixi: recedam, legifer venit Solon.
  1. DE more Graeco prodeo in scaenam Solon,
  2. septem sapientum fama cui palmam dedit.
  3. set famae 1 non est iudicii severitas;
  4. neque enim esse primum me, verum unum existimo,
  5. aequalitas quod ordinem nescit pati.