Ludus Septem Sapientum

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. set ut verendos disque laudatos viros
  2. praegrederer aperiremque, quid vellent sibi.
  3. Pronuntiare suas solent sententias,
  4. quas quisque iam prudentium anteverterit.
  5. scitis profecto, quae sint; set si memoria
  6. rebus vetustis claudit, veniet ludius
  7. edissertator harum, quas teneo minus.
  1. DELPHIS Solonem scripse fama est Atticum
  2. γνῶθι σεαυτόν, quod Latinum est: nosce te.
  3. multi hoc Laconis esse Chilonis putant.
  4. Spartane Chilon, sit tuum necne, ambigunt,