Griphus Ternarii Numeri

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. Ter bibe vel totiens ternos: sic mystica lex est,
  2. vel tria potanti vel ter tria multiplicanti,
  3. inparibus novies ternis contexere coebum .
  4. Iuris idem tribus est, quod ter tribus: omnia in istis;
  5. forma hominis coepti plenique exactio partus
  6. quique novem novies fati tenet ultima finis,
  7. tris Ope progeniti fratres, tris ordine partae,
  8. v.1.p.360
  9. Vesta, Ceres et Iuno, secus muliebre, sorores.
  10. inde trisulca Iovis sunt fulmina, Cerberus inde,
  11. inde tridens triplexque Helenae cum fratribus ovum.
  12. ter nova Nestoreos implevit purpura fusos
  13. et totiens trino cornix vivacior. aevo.
  14. quam novies terni glomerantem saecula tractus
  15. vincunt aeripedes ter temo Nestore cervi,
  16. tris quorum aetates superat Phoebeius oscen,
  17. quem novies senior Gangeticus anteit ales,
  18. ales cinnameo radiatus tempora nido.
  19. Tergemina est Hecate, tria virginis ora Dianae;
  20. tris Charites, tria Fata, triplex vox, trina elementa,
  21. tris in Trinacria Siredones; omnia terna: