Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

VERSUS meos utili et conscio sibi pudore celatos carmine tuo et sermone praemissis dum putas eliei, repressisti. nam qui ipse facundus et musicus editionis alienae prolectat audaciam, consilio, quo suadet, exterret, tegat oportet auditor doctrinam suam, qui volet ad dicendum sollicitare trepidantem, nec emerita adversum tirunculos arma concutiat veterana calliditas. sensit hoc Venus de pulchritudiuis palma diu ambiguo ampliata iudicio. pudenter enim ut apud patrem velata certaverat nec deterrebat aemulas ornatus aequalis; at postquam in pastoris examen deducta est lis dearum, qualis emerserat mari aut eum Marte convenerat, et consternavit arbitrum et contendentium certamen oppressit, ergo nisi Delirus tuus in re tenui non tenuiter laboratus opuscula mea, quae promi studucras, retardasset, iam dudum ego ut palmes audacior in hibernas adhue auras improbum germen egissem, periculum iudicii gravis

v.2.p.22
inconsulta festinatione subiturus. denique pisonem, quem tollenonem existimo proprie a philologis appellatum, adhibere, ut iubebas, recenti versuum tuorum lectione non ausus, ea quae tibi iam cursim fuerant recitata, transmisi. etenim hoc poposcisti atque id ego malui, tu ut tua culpa ad eundem lapidem bis offenderes, ego autem, quaecumque fortuna esset, semel erubescerem.

Vide, mi Paule, quam ineptum lacessieris in verbis rudem, in eloquendo hiulcum, a propositis discrepantem, in versibus concinnationis expertem, in ea villando nec natura venustum nec arte conditum, diluti salis, fellis ignavi, nec de mimo planipedem nec de comoediis histrionem, ac nisi haec a nobis missa ipse lecturus esses, etiam de pronuntiatione rideres. nunc commodiore fato sunt, quod, licet apud nos genuina, aput te erunt adoptiva.

  • Vinum eum biiugo parabo plaustro
  • primo tempore Santonos vehendum,
  • ovum tu quoque - passeris marini,
  • quod nunc promus ait procul relictum
  • in fundo patriae Bigerritanae.
  • v.2.p.24