Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

    Iniuria quidem est patri familias maritimis deliciis abundanti terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset aput unanimitatem

    v.2.p.150
    tuam aliquid conloquendi et aliquod sermoni huic obsequium viderer adiungere, panculas de paucissimis, quas pueruli vespere inferunt, ficedulas misi. quarum eum erubescerem paucitatem, plura etiam versiculis verba subtexui, quasi vero numerum loquacitate facturus. sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ae familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana videatur paucitas nec odiosa garrulitas.

  1. Sume igitur pastas dumoso in rure volucres,
  2. quas latitans filicis sub tegmine callidus anceps,
  3. dum simili mentitur aves fallitque susurro,
  4. agmina viscatis suspendit credula virgis.
  5. tunc referens tenuem non parvo munere praedam
  6. digerit aucupium tabulis: et primus opimis
  7. ordo nitet, sensim tenuatus ad ima tabellae.
  8. ut minus offendat macies, praelata saginae
  9. gratia praeventos pingui iuvat alite visus.