Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. nihil adferentes, ut salutem conferant,
  2. quod veritatem detegat.
  3. quid enim tenere vel bonum aut verum queant,
  4. qui non tenent summae caput,
  5. veri bonique fomitem et fontem deum,
  6. quem nemo nisi in Christo videt?
  7. Hic veritatis lumen est, vitae via,
  8. vis, mens, manus, virtus patris,
  9. sol aequitatis, fons bonorum, flos dei,
  10. natus deo, mundi sator,
  11. mortalitatis vita nostrae et mors necis.
  12. magister hic virtutium,
  13. deusque nobis atque pro nobis homo,
  14. nos induendus induit,
  15. aeterna iungens homines inter et deum
  16. in utrumque se commercia,
  17. hic ergo nostris ut suum praecordiis
  18. vibraverit eaelo iubar,
  19. v.2.p.128
  20. abstergit aegrum corporis pigri situm
  21. habitumque mentis innovat: