Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. figmenta vatum nubilant,
  2. qui corda falsis atque vanis imbuunt
  3. tantumque linguas instruunt,
  4. nihil adferentes, ut salutem conferant,
  5. quod veritatem detegat.
  6. quid enim tenere vel bonum aut verum queant,
  7. qui non tenent summae caput,
  8. veri bonique fomitem et fontem deum,
  9. quem nemo nisi in Christo videt?
  10. Hic veritatis lumen est, vitae via,
  11. vis, mens, manus, virtus patris,
  12. sol aequitatis, fons bonorum, flos dei,
  13. natus deo, mundi sator,
  14. mortalitatis vita nostrae et mors necis.
  15. magister hic virtutium,
  16. deusque nobis atque pro nobis homo,
  17. nos induendus induit,
  18. aeterna iungens homines inter et deum
  19. in utrumque se commercia,
  20. hic ergo nostris ut suum praecordiis