Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. persuasumque dei monitis aeterna parari
  2. praemia mortali damnis praesentibus empta,
  3. non reor id sancto sic displicuisse parenti,
  4. mentis ut errorem credat sic vivere Christo,
  5. ut Christus sanxit, iuvat hoc nec paenitet huius
  6. erroris, stultus diversa sequentibus esse
  7. nil moror, aeterno mea dum sententia regi
  8. sit sapiens, breve, quidquid homo est, homo corporis aegri,
  9. temporis occidui et sine Christo pulvis et umbra:
  10. quod probat aut damnat tanti est, quanti arbiter ipse.
  11. ipse obit atque illi suus est comitabilis error
  12. cumque suo moriens sententia iudice transit.
  13. Et nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis
  14. cura sit ad domini praeceptum vivere Christi,
  15. sera erit exutis homini querimonia membris,
  16. dum levia humanae metuit convicia linguae,
  17. non timuisse graves divini iudicis iras:
  18. quem patris aeterni solio dextraque sedentem,
  19. omnibus impositum regem et labentibus annis
  20. venturum, ut cunctas aequato examine gentes