Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Nam quod in cversis habitacula ponis Hibera
  2. urbibus et deserta tuo legis oppida versu
  3. montanamque milli Calagorrim et Birbilim acutis
  4. pendentem scopulis eodemque iacentis Hilerdac
  5. v.2.p.140
  6. exprobras, velut his habitem laris exul et urbis
  7. extra hominum tecta atque vias; — an credis Hiberae
  8. has telluris opes, Hispani nescius orbis,
  9. quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlans,
  10. ultima nunc eius mons portio metaque terrae,
  11. discludit bimarem celso qui vertice Calpen?
  12. Birbilis huic tantum, Calagorris, Hilerda notantur,
  13. Caesarea est Augusta cui, Barcinus amoena
  14. et capite insigni despectans Tarraco pontum?
  15. Quid numerem egregias terris et moenibus urbes,
  16. quas geminum felix Hispania tendit in aequor,
  17. qua Betis Oceanum Tyrrhenumque auget Hiberus,
  18. lataque distantis pelagi divortia conplet,
  19. orbe suo finem ponens in limite mundi?
  20. anne tibi, o domine inlustris, si scribere sit mens,
  21. qua regione habites, placeat reticere nitentem