Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. qui trifido igne micat nec inania murmura miscet
  2. quique satis caelo soles largitur et imbres,
  3. qui super omne, quod est, vel in omni totus ubique,
  4. omnibus infuso rebus regit omnia Christo:
  5. quo mentes tenet atque movet, quo tempora nostra
  6. et loca disponit, quod si contraria votis
  7. constituat nostri, prece deflectendus in illa est,
  8. quae volumus. quid me accusas? si displicet actus
  9. quem gero agente deo, prius est: fiat reus auctor,
  10. cui placet aut formare meos aut vertere sensus.
  11. nam mea si reputes, quae pristina, quae tibi nota.
  12. sponte fatebor eum modo me non esse, sub illo
  13. tempore qui fuerim, quo non perversus habebar
  14. et perversus eram falsi caligine cernens,
  15. stulta dei sapiens et mortis pabula vivens.
  16. quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc
  17. agnosci datur a summo genitore novari,
  18. quod non more meo geritur: non, arbitror, istic
  19. confessus dicar mutatae in prava notandum
  20. errorem mentis, quoniam sim sponte professus