Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

ETSI plerumque vera est aput parentes praedicatio filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum meriti sui patiatur, dum personarum spectare gratiam iudicatur, quaero igitur incertus animi, quae mihi nunc potissimum super viro honorabili Thalassio genero tuo verba sumenda sint. si parce decora morum eius adtingam. liventi similis existimabor: si iuste persequar, ero proximus blandienti. Imitabor igitur Sallustiani testimonii castigationem. Habes virum dignum te et per te familia consulari, quem fortuna honoris parti maiorem beneficiis suis repperit, emendatio animi et sanctitas potioribus iam paravit. vale.