Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. hunc ergo paucis ne graveris hospitem
  2. cura diebus ut meet,
  3. adactus ut mox navis auxilio tuae
  4. ad usque portus oppidi
  5. iam iam Perusina, iam Saguntina fame
  6. Lucaniacum liberet.
  7. Hoc si impetratum munus abs te accepero,
  8. prior colere quam Ceres:
  9. Triptolemon olim, sive Epimenidem vocant,
  10. aut viliconum Buzygem,
  11. tuo locabo postferendos numini,
  12. nam munus hoc fiet tuum.
  1. discutimus, Pauline, iugum, quod nota fovebat
  2. temperies, leve quod positu et venerabile iunctis
  3. tractabat paribus Concordia mitis habenis;
  4. quod per tam longam seriem volventibus annis
  5. fabula non umquam, numquam qucrimonia movit,
  6. nulla querella loco pepulit, non ira nec error
  7. v.2.p.100
  8. nec quae conpositis male suadac credula causis
  9. concinnat veri similes suspicio culpas;