Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. imitatus illum stirpis auctorem tuae,
  2. triplici furentem qui Chimaeram incendio
  3. supervolavit tutus igne proximo,
  4. dic te valere, dic: “salvere te iubet
  5. amicus et vicinus et fautor tuus,
  6. v.2.p.92
  7. honoris auctor, altor ingenii tui.”
  8. dic et magister, dic parens, dic omnia
  9. blanda atque sancta caritatis nomina,
  10. haveque dicto dic vale, actutum et redi.
  11. Quod si rogabit, quid super scriptis novis
  12. maturus aevi nec rudis diiudicem:
  13. nescire dices, sed paratum iam fore
  14. heroicorum versuum plenum, essedum.
  15. cui subiugabo de molarum ambagibus,
  16. qui machinali saxa volvunt pondere,
  17. tripedes caballos terga ruptos verbere,
  18. his ut vehantur tres sodales nuntii,
  19. fors et rogabit, quos sodales dixeris
  20. simul venire? dic: “Trinodem dactylum
  21. vidi paratum crucianti canthcrio: