Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. nihil moreris iamque, dum loquor, redi,
  2. imitatus illum stirpis auctorem tuae,
  3. triplici furentem qui Chimaeram incendio
  4. supervolavit tutus igne proximo,
  5. dic te valere, dic: “salvere te iubet
  6. amicus et vicinus et fautor tuus,
  7. v.2.p.92
  8. honoris auctor, altor ingenii tui.”
  9. dic et magister, dic parens, dic omnia
  10. blanda atque sancta caritatis nomina,
  11. haveque dicto dic vale, actutum et redi.
  12. Quod si rogabit, quid super scriptis novis
  13. maturus aevi nec rudis diiudicem:
  14. nescire dices, sed paratum iam fore
  15. heroicorum versuum plenum, essedum.
  16. cui subiugabo de molarum ambagibus,
  17. qui machinali saxa volvunt pondere,
  18. tripedes caballos terga ruptos verbere,
  19. his ut vehantur tres sodales nuntii,
  20. fors et rogabit, quos sodales dixeris
  21. simul venire? dic: “Trinodem dactylum