Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Fer hanc salutem praepes et volucripes
  2. Paulini ad usque moenia, Hebromagum loquor,
  3. et protinus, iam si resumptis viribus
  4. alacri refecti corporis motu viget,
  5. salvere iussum mox reposce mutuum,
  6. nihil moreris iamque, dum loquor, redi,
  7. imitatus illum stirpis auctorem tuae,
  8. triplici furentem qui Chimaeram incendio
  9. supervolavit tutus igne proximo,
  10. dic te valere, dic: “salvere te iubet
  11. amicus et vicinus et fautor tuus,
  12. v.2.p.92
  13. honoris auctor, altor ingenii tui.”
  14. dic et magister, dic parens, dic omnia
  15. blanda atque sancta caritatis nomina,