Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

    Haec tu quam perite et concinne, quam modulate et dulciter, ita iuxta naturam Romanorum accentuum enuntiasti, ut tamen veris et primigenis vocibus sua fastigia non perirent, iam quid de eloquentia dicam? liquido adinrare possum nullum tibi ad poeti eam facundiam Romanae iuventutis aequari: certe ita mihi videri, si erro, pater sum, fer me et noli exigere iudicium obstante pietate, verum ego cum pie diligam, sineere et severe iudieo. adfice me, oro, tali munere frequenter, quo et oblector et honoror. accessit tibi ad artem poetieam mellea adulatio, quid enim aliud agunt:

  1. Audax Icario qui fecit nomina ponto
  2. et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces,
  3. nisi ut tu vegetam et sublimem alacritatem tuam temeritatem voces, me vero, et consultum et quem filius debeat imitari, salutari prudentia praeditum dicas? quod equidem contra est. nam tu summa sic adpetis, ut non decidas: senectus mea satis habet, si consistat. haec ad te breviter et illico vesperis illius secuto mane dictavi; ita enim tabellarius tuus, ut epistulam

    v.2.p.86
    referret, instabat, nam si mihi otium fuerit, oblectabile negotium erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi ut satisfaciam. vale.