Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Condiderat iam Solis equos Tartesia Calpe
  2. stridebatque freto Titan iam segnis Hibero:
  3. v.2.p.82
  4. iam succedentes quatiebat Luna inveneas,
  5. vinceret ut tenebras radiis velut aemula fratris;
  6. iam volucres hominumque genus superabile curis
  7. mulcebant placidi tranquilla oblivia somni;
  8. transierant Idus, medius suprema December
  9. tempora venturo properabat iungere Iano;
  10. et nonas decimas ab se Nox longa Kalendas
  11. iugiter acciri celebranda ad festa iubebat.
  12. Nescis, puto, quid velim tot versibus dicere, medius fidius neque ego bene intellego: tamen suspieor. iam prima nox erat ante diem nonum decimum kal. Iam, eum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. his longe iucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille de regibus dedit, in epitomen coegisti tanta elegantia, solus ut mihi videare adsecutus, quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non esset, in his versibus ego ista collegi:

  13. Europamque Asiamque duo vel maxima terrae
  14. membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit
  15. Europae adiunctam, possit cum tertia dici,
  16. regnatas multis, quos fama oblitterat et quos
  17. barbara Romanae non tradunt nomina linguae —
  18. Illibanum Numidamque Avelim Parthumque Vononem
  19. et Cara num, Pellaea dedit qui nomina regum,
  20. v.2.p.84
  21. quique magos docuit mysteria vana Nechepsos
  22. et qui regnavit sine nomine moxque Sesostris ---