Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. QUALIS Picenae populator turdus olivae
  2. clunes opimat cereas
  3. vel qui lucentcs rapuit de vitibus uvas,
  4. pendetque nexus retibus,
  5. v.2.p.62
  6. quae vespertinis Militant nebulosa sub horis
  7. vel mane tenta roscido:
  8. tales hibernis ad te de saepibus, ipsos
  9. capi volentes, misimus
  10. bis denos; tot enim crepero sub lucis eoae
  11. praeceps volatus intulit.
  12. tum, quas vicinae suggessit praeda lacunae,
  13. anites maritas iunximus,
  14. remipedes, lato populantes caerula rostro
  15. et crure rubras Punico,
  16. iricolor vario pinxit quas pluma colore,
  17. collum columbis aemulas,
  18. Defrudata meae non sunt haec fercula mensae:
  19. vescente te fruimur magis.
  20. Vale bene, ut valeam.