Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. aenigmatum qui cognitor
  2. fuit meorum, cum tibi
  3. Cadmi nigellas filias,
  4. Melonis albam paginam
  5. notasque furvae sepiae
  6. Gnidiosque nodos prodidit.
  7. nunc adsit et certe, modo
  8. praesul creatus litteris,
  9. enucleabit protinus
  10. quod lusitantes scribimus.
  11. Notos fingo tibi, poeta, versus,
  12. quos scis hendecasyllabos vocari,
  13. set nescis modulis tribus moveri,
  14. istos conposuit Phalaecus olim.
  15. qui penthemimeren habent priorem
  16. et post semipedem duos iambos.
  17. sunt quos hexametri creant revulsi,
  18. ut penthemimeres prior locetur,