Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. qui te securo possit proscindcre risu?
  2. v.2.p.46
  3. haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem,
  4. tu recita, et vere poterunt tua dicta videri.
  5. Quam tamen exerces Medulorum in litore vitam?
  6. mereatusne agitas leviore nomismate captans,
  7. insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat — albentis
  8. sevi globulos et pinguia cerae
  9. pondera Naryciamque picem scissamque papyrum
  10. fumantesque olidum, paganica lumina, taedas?
  11. An maiora gerens tota regione vagantes
  12. persequeris fures, qui te postrema timentes
  13. in partem praedamque vocent? tu mitis et osor