Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. AUSONIUS, cuius ferulam nunc sceptra verentur,
  2. paganum Medulis iubeo salvere Theonem.
  3. Quid geris extremis positus telluris in oris,
  4. cultor harenarum vates, cui litus arandum
  5. oceani finem iuxta solemque cadentem,
  6. vilis harundineis cohibet quem pergula tectis
  7. et tinguit piceo lacrimosa colonica fumo?
  8. quid rerum Musaeque gerunt et cantor Apollo — Musae
  9. non Helicone satae nec fonte caballi,
  10. set quae facundo de pectore Clementini
  11. inspirant vacuos aliena mente poetas?
  12. iure quidem: nam quis malit sua carmina dici,
  13. qui te securo possit proscindcre risu?
  14. v.2.p.46
  15. haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem,
  16. tu recita, et vere poterunt tua dicta videri.
  17. Quam tamen exerces Medulorum in litore vitam?
  18. mereatusne agitas leviore nomismate captans,
  19. insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat — albentis
  20. sevi globulos et pinguia cerae
  21. pondera Naryciamque picem scissamque papyrum