Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

MERUM mihi gaudium eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae Iocatus accepi, erat quippe in his oblita Tulliano melle festivitas et sermonis mei non tam vera, quam blanda laudatio, quid igitur magis mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta oris an pectoris tui. quippe ita facundia antistas ceteris, ut sit formido rescribere: ita benigne nostra conprobas, ut libeat non tacere, si plura de te praedicem, videbor mutuum scabere et magis imitator tui esse adloquii quam probator, simul quod ipse nihil ostentandi gratia facis, verendum est genuina in te bona tamquam adfectata laudare, unum hoc tamen a nobis indubitata veritate cognosce, neminem esse mortalium quem prae te diligam; sic vadatum me honorabili amore tenuisti.

v.2.p.4
Set in eo mihi verecundus nimio plus videre, quod libelli tui arguis proditorem, nam facilius est ardentes favillas ore comprimere quam luculenti operis servare secretum. eum semel a te profectum carmen est, ius omne posuisti: oratio publicata res libera est. an vereris aemuli venena lectoris. Ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur? tibi uni ad hoc locorum nihil gratia praestitit aut dempsit invidia, ingratis scaevo cuique proboque laudabilis es. proinde cassas dehinc seelude formidines et indulge stilo, ut saepe prodaris. certe aliquod didascalicum seu protrepticum nostro quoque nomini carmen adiudica. fac periculum silentii mei, quod etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo, novi ego. quae sit prurigo emuttiendi operis, quod probaris, nam quodam pacto societatem laudis adfectat, qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea propter in comoediis summatim quidem gloriam scriptores tulerunt, Roscio tamen atque Ambivio ceterisque actoribus fama non defuit.

Ergo tali negotio expcnde otium tuum et novis voluminibus ieiunia nostra sustenta, quod si iactantiae fugax garrulum iudicem pertimescis, praesta etiam tu silentium mihi, ut tuto simulem nostra esse, quae scripseris, vale.