Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. RUETORIS haec Rufi statua est: nil verius: ipse est,
  2. ipse, adeo linguam non habet et cerebrum.
  3. et riget et surda est et non videt: haec sibi constant;
  4. unum dissimile est: mollior ille fuit.
  1. ORE pulero, et ore muto, scire vis quae sim ? Volo.
  2. Imago Rufi rhetoris Pictavici.
  3. Diceret set ipse, vellem, rhetor hoc mi.Non potest.
  4. Cur?Ipse rhetor est imago imaginis.
  1. RHETORIS haec Rufi statua est?Si saxea, Rufi.
  2. Cur id ais?Semper saxeus ipse fuit.
  3. v.1.p.162
  1. ELINGUEM quis te dicentis imagine pinxit?
  2. dic mihi, Rufe. taces? nil tibi tam simile est.
  1. HAEC Rufi tabula est.Nil verius. ipse nbi Rufus?
  2. In eathedra.Quid agit?Hoc, quod et in tabula.
  1. LAQUEO VELLET SUSPENDERE ex Graeco
  2. QUI laqueum collo nectebat, repperit aurum