Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. “Quid stolidi ad speciem notae novitatis hebeti?
  2. an vos Nasonis carmina non legitis?
  3. Caenida convertit proles Saturnia Consus
  4. ambiguoque fuit corpore Tiresias.
  5. vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum
  6. vidit nubentem Plinius Androgynum.
  7. v.1.p.200
  8. nec satis antiquum, quod Campana in Benevento
  9. unus epheborum virgo repente fuit.
  10. nolo tamen veteris documenta arcessere famae.
  11. ecce ego sum factus femina de puero.”