Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. VALLEBANAE (nova res et vix credenda poctis.
  2. sed quae de vera promitur historia)
  3. femineam in speciem convertit masculus ales
  4. pavaque de pavo constitit ante oculos,
  5. cuncti admirantur monstrum: sed mollior agna
  6. talia virginea voce puella refert:1
  7. “Quid stolidi ad speciem notae novitatis hebeti?
  8. an vos Nasonis carmina non legitis?
  9. Caenida convertit proles Saturnia Consus
  10. ambiguoque fuit corpore Tiresias.
  11. vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum
  12. vidit nubentem Plinius Androgynum.
  13. v.1.p.200
  14. nec satis antiquum, quod Campana in Benevento
  15. unus epheborum virgo repente fuit.
  16. nolo tamen veteris documenta arcessere famae.
  17. ecce ego sum factus femina de puero.”