Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. cui Venus: “ Armatam tu me, temeraria, temnis,
  2. quae, quo te vici tempore, nuda fui?”
  3. v.1.p.194
  1. LAIS anus Veneri speculum dico: dignum habeat se
  2. aeterna aeternum forma ministerium,
  3. at mihi nullus in hoc usus, quia cernere talem,
  4. qualis sum, nolo. qualis eram, nequeo.
  1. ISTOS tergemino nasci quos cernis ab ovo,
  2. patribus ambiguis et matribus adsere natos,
  3. hos genuit Nemesis, sed Leda puerpura fovit:
  4. Tyndareus pater his et Iuppiter: hic putat, hic scit.
  1. VERA Venus Gnidiam cum vidit Cyprida. dixit:
  2. Vidisti nudam me, puto, Praxitele.
  3. “Non vidi, nec fas: sed ferro opus omne polimus.
  4. ferrum Gradivi Martis in arbitrio,
  5. qualem igitur domino scierant placuisse Cytheren,
  6. talem fecerunt ferrea caela deam.”