Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. EMENDATA potest quaenam vox esse magistri,
  2. nomen qui proprium cum vitio loquitur?
  3. auxilium te nempe vocas, inseite magister?
  4. da rectum casum: iam solicismus eris.
  5. v.1.p.160
  1. EMPTIS quod libris tibi bibliotheca referta est,
  2. doctum et grammaticum te, Philomuse, putas?
  3. hoc genere et chordas et plectra et barbita condes:
  4. omnia mercatus eras citharoedus eris.