Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. fortunae et morum vel necis indicium.
  2. Protesilae, tibi nomen sic fata dederunt,
  3. victima quod Troiae prima futurus eras.
  4. ldmona quod vatem, medicum quod Iapyga dicunt,
  5. discendas artes nomina praeveniunt.
  6. et tu sic Meroe, non quod sis atra colore,
  7. ut quae Niliaea nascitur in Meroe;
  8. v.1.p.182
  9. infusum sed quod vinum non diluis undis,
  10. potare imnixtum sueta merumque merum.
  1. ME lapidem quondam Persae advexere, tropaeum
  2. ut fierem bello: nunc ego sum Nemesis.
  3. ac sicut Graecis victoribus adsto tropaeum,