Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. LAIDAS et Glyceras, lascivae nomina famae.
  2. coniunx in nostro carmine eum legeret,
  3. ludere me dixit falsoque in amore iocari.
  4. tanta illi nostra est de probitate fides.
  1. UXOR, vivamus quod viximus, et teneamus
  2. nomina, quae primo sumpsimus in thalamo:
  3. nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo;
  4. quin tibi sim iuvenis tuque puella mihi.
  5. Nestore sim quamvis provectior aemulaque annis
  6. vincas Cumauam tu quoque Deiphoben;
  7. nos ignoremus, quid sit matura senectus.
  8. scire aevi meritum, non numerare decet.