Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Cuius opus? Phidiae: qui signum Pallados, eius
  2. quique Iovem fecit; tertia palma ego sum. sum
  3. dea quae rara et paucis occasio nota.
  4. quid rotulae insistis? stare loco nequeo,
  5. quid talaria habes? volucris sum. Mercurius quae
  6. fortunare solet, trado ego, cum volui,
  7. crine tegis faciem, cognosci nolo. sed heus tu
  8. occipiti calvo es? ne tenear fugiens,
  9. quae tibi iuncta comes? dicat tibi. dic rogo, quae sis.
  10. sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit.
  11. v.1.p.176
  12. sum dea, quae factique et non facti exigo poenas,
  13. nempe ut paeniteat, sic METANOEA vocor.
  14. tu modo dic, quid agat tecum, quandoque volavi,
  15. haec manet; hanc retinent, quos ego praeterii.
  16. tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris, 15
  17. elapsam dices me tibi de manibus.