Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. et qua dives aquis Scythico solvo ostia ponto, 5
  2. omnia sub vestrum flumina mitto iugum.
  3. Augusto dabitur sed proxima palma Valenti:
  4. inveniet fontes hic quoque, Nile, tuos.
  1. Vane, quid adfectus faciem mihi ponere, pictor,
  2. ignotamque oculis sollicitare deam?
  3. Aeris et Linguae sum filia, mater inanis
  4. indicii, vocem quae sine mente gero.
  5. extremos pereunte modos a fine reducens,
  6. ludificata sequor verba aliena meis.