Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. quod si lege maris refluus mihi curreret amnis.
  2. huc possem victos inde referre Gothos.
  1. NUNC te marmoreum pro sumptu fecimus: at cum
  2. Augustus frater remeaverit, aureus esto.
  1. GRATIANO OCCISIS EST
  2. Quod leo tam tenui patitur sub harundine letum,
  3. non vires ferri, sed ferientis agunt.
  1. AUGUSTI
  2. DANUNIUS penitis caput occultatus in oris
  3. totus sub vestra iam dicione fluo:
  4. qua gelidum fontem mediis effundo Suebis,
  5. imperiis gravidas qua seco Pannonias,
  6. v.1.p.174
  7. et qua dives aquis Scythico solvo ostia ponto, 5
  8. omnia sub vestrum flumina mitto iugum.
  9. Augusto dabitur sed proxima palma Valenti:
  10. inveniet fontes hic quoque, Nile, tuos.
  1. Vane, quid adfectus faciem mihi ponere, pictor,