Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. vix posuit volucres stridentia tela sagittas:
  2. Musarum ad calamos fertur manus, otia nescit
  3. et commutata meditatur arundine carmen:
  4. sed carmen non molle modis; bella horrida Martis
  5. Odrysii Thraessaeque viraginis arma retractat.
  6. exulta, Aeacide: celebrans vate superbo
  7. rursum Romanusque tibi contingit Homerus.
  1. Cedere quae lato nescit fera saucia ferro
  2. armatique urget tela cruenta viri,
  3. quam grandes parvo patitur sub vulnere mortes
  4. et solam leti vim probat esse manum!
  5. mirantur casusque novos subitasque ruinas:
  6. nec contenta ictos letaliter ire per artus,
  7. coniungit mortes una sagitta duas.
  8. plurima communi pereunt si fulminis ictu,
  9. haec quoque de caelo vulnera missa putes.