Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Frange fores.Poenas iudicii metuo.
  2. Stulte, ab amore mori pateris: non vis ob amorem?
  3. Malo miser dici, quam miser atque reus.
  4. Suasi, quod potui: tu alios modo consule.Dic quos?
  5. “Quod sibi suaserunt, Phaedra et Elissa dabunt,
  6. quod Canace Phyllisque et fastidita Phaoni.” 1
  7. Hoc das consilium? tale datur miseris.
  1. ANIECTA in triviis inhumati glabra iaccbat
  2. testa hominis, nudum iam cute calvitium.
  3. v.1.p.168
  4. fleverunt alii: fletu non motus Aehilas,
  5. insuper et silicis verbere dissicuit.
  6. eminus ergo icto rediit lapis ultor ab osse
  7. auctorisque sui frontem oculosque petit,
  8. sic utinam certos manus impia dirigat ictus,
  9. auctorem ut feriant tela retorta suum.
  10. II