Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. utilius dormire fuit, quam perdere somnum
  2. atque oleum. bene ais: causa sed ista mihi est:
  3. irascor Proculo, cuius facundia tanta est,
  4. quantus honos, scripsit plurima, quae cohibet.
  5. hune studeo ulcisci; et prompta est ultio vati:
  6. qui sua non edit carmina, nostra legat,