Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. huius in arbitrio est, seu te invenescere cedro,
  2. seu iubeat duris vermibus esse cibum,
  3. huic ego. quod nobis superest ignobilis oti,
  4. deputo, sive legat, quae dabo, sive tegat.
  5. v.1.p.156
  1. FAMA est fictilibus cenasse Agathoclea regem
  2. atque abacum Samio saepe onerasse luto,
  3. fereula geminatis cum poneret horrida 1 vasis
  4. et miseeret opes pauperiemque simul,
  5. quaerenti causam respondit: Rex ego qui sum
  6. Sicaniae, figulo sum genitore satus.
  7. fortunam reverenter habe, quicumque repente
  8. dives ab exili progrediere loco.