Epicedion in Patrem
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- iurare aut falsum dicere par habui.
- factio me sibi non, non coniuratio iunxit:
- sincero colui foedere amicitias,
- felicem scivi non qui, quod vellet, haberet,
- set qui per fatum non data non cuperet.
- non occursator, non garrulus, obvia cernens,
- valvis et velo condita non adii.
- famam, quae posset vitam lacerare bonorum,
- non finxi et, veram si scierim, tacui,
- ira procul, spes vana procul, procul anxia cura
- inque bonis hominum gaudia falsa procul.
- vitati coetus eiuratique tumultus
- et semper fictae principum amicitiae,
- deliquisse nihil numquam laudem esse putavi
- atque bonos mores legibus antetuli.
- irasci promptus properavi condere motum [*](35)
- atque mihi poenas pro levitate dedi.
- coniugium per lustra novem sine crimine concors
- unum habui: gnatos quattuor edidimus.
- prima obiit lactans; at qui fuit ultimus aevi, .