Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. Divinum perhibent vatem sub frondibus ulmi
  2. vana ignavorum simulacra locasse soporum
  3. et geminas numero portas: quae fornice eburno
  4. semper fallaces glomerat super aera formas:
  5. altera, quae veros emittit cornea visus,
  6. quod si de dubiis conceditur optio nobis,
  7. desse fidem laetis melius quam vana timeri,
  8. ecce ego iam malim falli; nam, dum modo semper
  9. tristia vanescant, potius caruisse fruendis,
  10. quam trepidare malis, satis est bene, si metus absit,
  11. sunt et qui fletus et gaudia controversum
  12. coniectent varioque trahant eventa relatu.
  13. v.1.p.30
  14. Ite per oblicos caeli, mala somnia, mundos,
  15. inrequieta vagi qua difflant nubila nimbi;
  16. lunares habitate polos: quid nostra subitis
  17. limina et angusti tenebrosa cubilia tecti?
  18. me sinite ignavas placidum traducere noctes,
  19. dum redeat roseo mihi Lucifer aureus ortu.
  20. quod si me nullis vexatum nocte figuris
  21. mollis tranquillo permulserit aere somnus,