Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. salvator, deus ac dominus, mens, gloria, verbum,
  2. filius, ex vero verus, de lumine lumen,
  3. aeterno cum patre manens, in saecula regnans,
  4. consona quem celebrant modulati carmina David:[*]()
  5. et responsuris ferit aera vocibus amen.
  1. SATIS precum datum deo,
  2. quamvis satis numquam reis
  3. fiat precatu numinis.
  4. habitum forensem da, puer.
  5. dicendum amicis est have
  6. valeque, quod fit mutuum.
  7. quod cum per horas quattuor
  8. cursum citatis sol equis[*]()
  9. inclinet ad meridiem,
  10. monendus est iam Sosias.
  1. TEMPUS vocandis namque amicis adpetit;
  2. ne nos vel illis demoremur prandium,
  3. propere per aedes curre vicinas, puer.
  4. scis ipse, qui sint: iamque dum loquor, redi.
  5. quinque advocavi; sex enim convivium