Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. raptus quadriiugo penetrat super aera curru
  2. Elias et solido cum corpore praevius Enoch.
  3. Da, pater, aeterni speratam luminis auram,
  4. si lapides non iuro deos unumque verendi
  5. suspiciens altare sacri libamina vitae
  6. intemerata fero: si te dominique deique
  7. unigenae cognosco patrem mixtumque duobus,
  8. qui super aequoreas volitabat spiritus undas.[*]()
  9. Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga:
  10. si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
  11. v.1.p.20
  12. quaero nec arcanis numen coniecto sub extis:
  13. si scelere abstineo errori obnoxius et si
  14. opto magis, quam fido, bonus purusque probari.
  15. confessam dignare animam, si membra caduca
  16. execror et tacitum si paenitet altaque sensus
  17. formido excruciat tormentaque sera gehennae
  18. anticipat patiturque suos mens saucia manes.[*]()
  19. Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
  20. nil metuam cupiamque nihil:[*]() satis hoc rear esse,
  21. quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris