De Herediolo
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- Salve, herediolum, maiorum regna meorum,
- quod proavus, quod avus, quod pater excoluit,
- quod mihi iam senior properata morte reliquit:
- eheu nolueram tam cito posse frui!
- iusta quidem series patri succedere, verum
- esse simul dominos gratior ordo piis.
- nunc labor et curae mea sunt; sola ante voluptas
- partibus in nostris, cetera patris erant,
- parvum herediolum, fateor, set nulla fuit res
- parva umquam aequanimis, adde etiam unanimis.
- ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re.
- cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum:
- spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum,
- aurea non satis est Lydia tota Midae.
- cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi:
- ille opibus modus est, quem statuas animo.
- Verum ager iste meus quantus sit, nosce, etiam ut me
- noveris et noris te quoque, si potis es.
- quamquam difficile est se noscere; γνῶθι σεαυτόν
Cum de palatio post multos annos honoratissimus, quippe iam consul, redisset ad patriam, villulam, quam pater reliquerat, introgressus his versibus lusit Luciliano stilo:
v.1.p.34