Cento Nuptialis

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

Perlege hoc etiam, si operae est, frivolum et nullius pretii opusculum, quod nec labor excudit nec cura limavit, sine ingenii acumine et morae maturitate.

Centonem vocant, qui primi hac concinnatione luserunt. solae memoriae negotium sparsa colligere et integrare lacerata, quod ridere magis quam laudare possis, pro quo, si per sigillaria in auctione veniret, neque Afranius naucum daret, neque ciccum suum Plautus offerret, piget enim Vergiliani carminis dignitatem tam ioculari dehonestasse materia, sed quid facerem? iussum erat: quodque est potentissimum imperandi genus, rogabat, qui iubere poterat, sanctus imperator Valentinianus, vir meo iudicio eruditus, nuptias quondam eiusmodi ludo descripserat, aptis

v.1.p.372
equidem versibus et compositione festiva. experiri deinde volens, quantum nostra contentione praecelleret, simile nos de eodem concinnare praecepit, quam scrupulosum hoc mihi fuerit, intellege: neque ante-ferri volebam neque posthaberi, cum aliorum quoque iudicio detegenda esset adulatio inepta, si cederem, insolentia, si ut aemulus eminerem. suscepi igitur similis recusanti feliciterque et obnoxius gratiam tenui nec victor offendi.

Hoc, tum die uno et addita lucubratione propera-tum, modo inter liturarios meos cum reperissem, tanta mihi candoris tui et amoris fiducia est, ut severitati tuae nec ridenda subtraherem. accipe igitur opusculum de inconexis continuum, de diversis unum, de seriis ludicrum, de alieno nostrum: ne in sacris et fabulis aut Thyonianum mireris aut Virbium, illum de Dionyso, hunc de Hippolyto reformatum.

Et si pateris, ut doceam docendus ipse, cento quid sit, absolvam. variis de locis sensibusque diversis quaedam carminis structura solidatur, in unum versum ut coeant aut caesi duo aut unus et sequens <medius> cum medio, nam duos iunctim locare ineptum est, et tres una serie merae nugae. diffinduntur autem per caesuras omnes, quas recipit

v.1.p.374
versus heroicus, convenire ut possit aut penthemimeris cum reliquo anapaestico, aut trochaice cum posteriore segmento, aut septem semipedes cum anapaestico chorico, aut <ponatur> post dactylum atque semipedem quidquid restat hexametro: simile ut dicas ludicro, quod Graeci ostomachion vocavere. ossicula ea sunt: ad summam quattuordecim figuras geometricas habent, sunt enim aequaliter triquetra vel extentis lineis vel eiusdem frontis, vel rectis1 angulis vel obliquis: isoscele ipsi vel isopleura vocant, orthogonia quoque et scalena. harum verticularum ariis coagmentis simulantur species mille formarum: helephantus belua aut aper bestia, anser volans et mirmillo in armis, subsidens venator et latrans canis, quin et turris et cantharus et alia huiusmodi innumerabilium figurarum, quae alius alio scientius variegant. sed peritorum concinnatio miraculum est, imperitorum iunctura ridiculum, quo praedicto scies, quod ego posteriorem imitatus sum. Hoc ergo centonis opusculum ut ille ludus tractatur, pari modo sensus diversi ut congruant, adoptiva quae sunt, ut cognata videantur, aliena ne interluceant: arcessita ne vim redarguant, densa ne supra modum protuberent, hiulca ne pateant.
v.1.p.376
quae si omnia ita tibi videbuntur, ut praeceptum est, dices me composuisse centonem, et quia sub imperatore meo tum merui, procedere mihi inter frequentes stipendium iubebis: sin aliter, aere dirutum 1 facies, ut cumulo carminis in fiscum suum redacto redeant versus, unde venerunt, vale.

  1. ACCIPITE haec animis laetasque advertite mentes,[*]()
  2. ambo animis, ambo insignes praestantibus armis;[*]()
  3. ambo florentes,[*]() genus insuperabile bello.[*]()
  4. tuque prior,[*]() nam te maioribus ire per altum
  5. auspiciis manifesta fides,[*]() quo iustior alter
  6. nec pietate fuit, nec bello maior et armis; [*]()
  7. tuque puerque tuus,[*]() magnae spes altera Romae,[*]()
  8. flos veterum virtusque virum,[*]() mea maxima cura,[*]()
  9. nomine avum referens, animo manibusque parentem.[*]()
  10. non iniussa cano.[*]() sua cuique exorsa laborem
  11. fortunamque ferent:[*]() mihi iussa capessere fas est.[*]()
  12. v.1.p.378
  1. EXPECTATA dies aderat [*]() dignisque hymenaeis [*]()
  2. matres atque viri,[*]() iuvenes ante ora parentum [*]()
  3. conveniunt stratoque super discumbitur ostro,
  4. dant famuli manibus lymphas [*]() onerantque canistris
  5. dona laboratae Cereris [*]() pinguisque ferinae [*]()
  6. viscera tosta ferunt.[*]() series longissima rerum: [*]()
  7. alituum pecudumque genus [*]() capreaeque sequaces [*]()
  8. non absunt illic [*]() neque oves haedique petulci [*]()