Cento Nuptialis
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
Perlege hoc etiam, si operae est, frivolum et nullius pretii opusculum, quod nec labor excudit nec cura limavit, sine ingenii acumine et morae maturitate.
Centonem vocant, qui primi hac concinnatione luserunt. solae memoriae negotium sparsa colligere et integrare lacerata, quod ridere magis quam laudare possis, pro quo, si per sigillaria in auctione veniret, neque Afranius naucum daret, neque ciccum suum Plautus offerret, piget enim Vergiliani carminis dignitatem tam ioculari dehonestasse materia, sed quid facerem? iussum erat: quodque est potentissimum imperandi genus, rogabat, qui iubere poterat, sanctus imperator Valentinianus, vir meo iudicio eruditus, nuptias quondam eiusmodi ludo descripserat, aptis
Hoc, tum die uno et addita lucubratione propera-tum, modo inter liturarios meos cum reperissem, tanta mihi candoris tui et amoris fiducia est, ut severitati tuae nec ridenda subtraherem. accipe igitur opusculum de inconexis continuum, de diversis unum, de seriis ludicrum, de alieno nostrum: ne in sacris et fabulis aut Thyonianum mireris aut Virbium, illum de Dionyso, hunc de Hippolyto reformatum.
Et si pateris, ut doceam docendus ipse, cento quid sit, absolvam. variis de locis sensibusque diversis quaedam carminis structura solidatur, in unum versum ut coeant aut caesi duo aut unus et sequens <medius> cum medio, nam duos iunctim locare ineptum est, et tres una serie merae nugae. diffinduntur autem per caesuras omnes, quas recipit
- ACCIPITE haec animis laetasque advertite mentes,[*]()
- ambo animis, ambo insignes praestantibus armis;[*]()
- ambo florentes,[*]() genus insuperabile bello.[*]()
- tuque prior,[*]() nam te maioribus ire per altum
- auspiciis manifesta fides,[*]() quo iustior alter
- nec pietate fuit, nec bello maior et armis; [*]()
- tuque puerque tuus,[*]() magnae spes altera Romae,[*]()
- flos veterum virtusque virum,[*]() mea maxima cura,[*]()
- nomine avum referens, animo manibusque parentem.[*]()
- non iniussa cano.[*]() sua cuique exorsa laborem
- fortunamque ferent:[*]() mihi iussa capessere fas est.[*]()